Sir 14

etc. RAB. Peccando. Hinc Jacobus ait: Jacob. 3.. Illo, scilicet verbo cujus offensionem humana potest vitare fragilitas. . Avaritiae pestem describit quae excruciat avarum ne consequatur laboris sui fructum, Psal. 38.. . Haec ad litteram mentem avari et invidi describunt, qui de bonis suis non laetantur. Allegorice vero significant philosophos et haereticos qui sine fide Christi congregant divitias pravi dogmatis, quae nihil proficiunt eis, imo poenam conferunt aeternam. . ID. Dixerat nihil esse nequius, etc., usque ad nunc vero idem repetit. . Quia sine fructu bonorum consumit vitam, et sterilem animam gehennae ignibus tradit cruciendam. Haereticorum oculus semper malis est intentus, et panem coelestem, id est intellectum divinae sapientiae non meretur, et in Scripturae mensa marcescit indigentia. Hortatur ut, contempta mundi luxuria, bonorum operum oblationes Deo offeramus: quia breve est spatium vitae in quo operari possumus: post mortem enim, quae festinat, non est tempus operandi, sed mercedem recipiendi: Unde, . Sicut fenum in terra vel folium in arbore nascitur, crescit, virescit, siccatur et dejicitur, ita caro nostra nascitur ex progenie parentum, crescit infantia et pueritia, florescit in adolescentia, maturescit in juventute, arescit in senectute, dejicitur in morte. . etc. Psal. CXVIII. . Id est doctoris officium agens, sanae doctrinae opera justitiae conjunget, ut auditores verbo et exemplo instruat. . .
Copyright information for VulgGlossa